Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 11: Versus 13

Quandiu.ANSELM.Etsi apostolus sim gentium, tamen honorificabo ministerium superaddendo ultra hoc quod debeo, ut etiam de Judaeis laborem tentans; si hac non succedit via, aggrediar alia, quod non facerem, si de salute eorum desperarem.CHRYS.Rursus mala suspicione seipsum liberare satagit. Videtur autem eos quidem qui ex gentibus erant, objurgare, mentesque illorum humiliare; sensim tamen Judaeum vellicat.
(* Traductions européennes)